Latin
Lines 1.143-1.167
Tertullian, Carmen Genesis 1.143-167
Not analysed yet
Nam prior uberibus fuerant quae prosata glebis
Optulit: ast alius miti se deuouet agno,
Exta gerens sincera manu adipemque niualem.
Confestimque placet Domino pia uota tuenti.
Quod propter gelida Cain incanduit ira.
Quem Deus adloquio dignatus talibus infit:
Dic mihi, si rectum uiuas et noxia cernas,
Degere non possis contracto a crimine purus?
Desine mordaci fratrem disperdere sensu,
Qui tibi ceu Domino subiectus colla praebebit.
Nec tamen his fractus fratrem deducit ad arua
Atque ubi deprensum deserto in gramine uidit,
Elidit geminis fraudans pia guttura palmis.
Quod factum Dominus caelo speculatus ab alto
Disquirit quonam terrarum degat Abelus ?
Ille negat positum custodem se fore fratris.
Cui Deus effatur: nonne uox sanguinis eius
Ad me missa sonat celsumque ascendit ad axem?
Nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto:
Nam modo quae maduit germani sanguine terra,
Inuiso maledicta tibi commissa negabit
Semina et absumtis fructum non proferet herbis,
Torpidus ut multo collidens membra tremore
***************
Tertullian Christian Latin The Latin Library The Classics Page