Latin · ~7 min
1.13 to 1.14
Tertullian, de Baptismo 1.13-14
Not analysed yet
CAP. 13. [1] Hinc ergo scelestissimi illi provocantes quaestiones, Adeo, dicunt, baptismus non est necessarius quibus fides satis est: nam et Abraham nullius aquae nisi fidei Sacramento deo placuisse. sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus praevalent. [2] fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem: at ubi fides aucta est, credentibus in nativitatem passionem resurrectionemque eius addita est ampliato sacramento obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei quae retro erat nuda, nec potest iam sine sua <salvare> lege. [3] lex enim tinguendi imposita est, et forma praescripta: Ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. huic legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non introibit in regno caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. itaque omnes exinde credentes tinguebantur. [4] tunc et Paulus ubi credidit tunc tinctus est: et hoc est quod ei dominus in illa plaga orbationis praeceperat; Exsurge, dicens, et introi in Damascum: illic tibi demonstrabitur quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. alioquin satin didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum dei filium. CAP. 14. [1] Sed et de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me ad tinguendum Christus misit, quasi hoc argumento baptismus adimatur. cur ergo tint Gaium et Crispum et Stephanae domum? quanquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, attamen aliis apostolis praeceperat tinguere. [2] verum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata inter illos et dissensiones movebantur dum alius Paulo se deputet, alius Apollo. propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguenduxn se missum ait sed ad praedicandum. nam et prius est praedicare, posterius tinguere si prius praedicatum. puto autem licuit et tinguere cui licuit et praedicare.