Latin · ~3 min
C25
Tertullian, de Carne Christi C25
Not analysed yet
XXV. [1] Sed hactenus de materia praesenti. satis iam enim arbitror instructam esse carnis in Christo et ex virgine natae et humanae probationem. quod et solum discussum sufficere potuisset--citra singularum ex diverso opinionum congressionem quam et argumentationibus earum et scripturis quibus utuntur provocavimus ex abundanti--uti cum eo quod probavimus quid et unde fuerit Christi caro, quid non fuerit adversus omnes praeiudicaverimus. [2] ut autem clausula de praefatione commonefaciat, resurrectio nostrae carnis alio libello defendenda hic habebit praestructionem, manifesto iam inde quale fuerit quod in Christo resurrexerit. Text edited by Ernest Evans (1956). Transcribed by Roger Pearse (2002). Tertullian Christian Latin The Latin Library The Classics Page