Latin · ~4 min
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.13_5
Not analysed yet
[5] Quare, benedictae, meditemur duriora et non sentiemus; relinquamus laetiora et non, desiderabimus; stemus expeditae ad omnem uim, nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Proiciamus ornamenta terrena, si caelestia optamus. [6] Ne dilexeritis aurum in quo prima delicta populi Israel denotantur. Odisse debetis quod Iudaeos perdidit, quod derelinquentes Deum adorauerunt. Iam tunc aurum ignis est esca. Ceterum tempora christianorum semper et nunc uel maxime non auro sed ferro transiguntur: stolae martyriorum praeparantur, angeli baiuli sustinentur. [7] Prodite uos iam medicamentis et ornamentis extructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate eandorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos uerecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, adnectentes ceruicibus iugum Christi. Caput maritis subicite et satis ornatae eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite et plus quam in auro placebitis. Vestite nos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem. Text edited by Marie Turcan (1971). Scanned by Roger Pearse, Ipswich, 2003. Tertullian Christian Latin The Latin Library The Classics Page