Latin · ~6 min
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.1_2
Not analysed yet
[2] Sed modo nos non de pudicitia cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia ubique diuina praecepta, uerum de pertinentibus ad eam, id est qualiter uos incedere oporteat. Pleraeque enim ----quod ipsum mihi utique reprehendendo in omnibus reprehendere Deus permittat ----aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter ita ingrediuntur quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri auersione consistat nec quicquam extrinsecus opus sit, de cultus dico et ornatus dispositione. Sed enim perseuerant in pristinis studiis formae et nitoris, eamdem superficiem sui circumferentes quam feminae nationum a quibus abest conscientia uerae pudicitiae, quia nihil uerum in his quae Deum nesciunt praesidem et magistrum ueritatis. [3] Nam et si qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo eam imperfectam et inconditam constat <ut>, licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in habitus tamen licentia sese dissoluat, propter ueritatem gentilium solacium appetendo cuius rei deuitat effectum. Quota denique est quae nec placere quidem extraneis concupiscat, quae non uelit idcirco se expingere ut neget appetitum, quamquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit non delinquere, attamen uelle, uel etiam nolle, attamen non denegare? Quid mirum? Peruersa sunt omnia quae a Deo non sunt. [4] Viderint igitur quae, totum bonum non obtinendo, facile et quod obtinent malo permiscent. Vos ab illis, ut in ceteris, incessu quoque diuertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis sicut pater uester qui in caelis est.