Latin
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.9_6
Not analysed yet
[6] «Non enim, quaesitis, utemur nostris? Quis autem prohibet uti?» Secundum apostolum tamen qui nos uti monet mundo isto quasi non abutamur. «Praeterit enim, inquit, habitus huius mundi». «Et qui emunt, inquit, sic agant quasi non possidentes». Cur ita? Quoniam praemiserat dicexis: «tempus in collecto est». Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid de uanis his instrumentis earum? [7] Non enim et ita multi faciunt et se spadonatui obsignant, propter regnum Dei tam fortem et utique permissam uoluntatem sponte ponentes? Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes uino et animalibus esculentis quoram fructus nulli periculo aut sollicitudini adiacent, sed humilitatem animae suae in uictus quoque castigatione Deo immolant. Satis igitur et uos usae estis diuitiis atque deliciis, satis dotum uestrarum fructus decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum.