Latin · ~3 min
Book 2
Tertullian, de Cultu Feminarum 2.C13
Not analysed yet
XIII. [1] Aliqua fors dicet: «Non est mihi necessarium hominibus probari. Nec enim humanum testimonium requiro. Deus conspector est cordis.» Scimus omnes, cum tamen quid idem per apostolum dixerit recordemur: «Probum uestrum coram hominibus appareat». Ad quid, nisi ut malitia ad uos accessum omnino non habeat et ut malis et exemplo et testimonio sitis? Aut quid est: «Luceant opera uestra»? Aut quid nos dominus lumen terrae uocauit? Quid ciuitati super montem constitutae comparauit si non relucemus in tenebrosis et extamus inter demersos? [2] Si lucernam tuam sub modio abstruseris, in tenebris relicta a multis incurseris necesse est. Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra. Bonum autem, dumtaxat uerum et plenum, non amat tenebras sed gaudet uideri et ipsa denotatione sui exultat.