# de Fuga in Persecutione 2_5

Tertullian, de Fuga in Persecutione, 2_5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-fuga-in-persecutione/2_5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/de-fuga-in-persecutione/2_5

[5] Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus ad patrem: Ne nos inducas in temptationem ---- quae autem maior temptatio quam persecutio? ----, ab eo illam profitemur accidere, a quo veniam eius deprecamur; hoc est enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem permittendo nos maligno; tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in temptationem.

---

Tertullian, de Fuga in Persecutione. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.fuga.shtml.
