# de Fuga in Persecutione 2_6

Tertullian, de Fuga in Persecutione, 2_6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-fuga-in-persecutione/2_6

[6] Nec in porcoram gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abest ut in oves dei habeat. Possum quoque dicere porcorum quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum. [7] Habere videtur diabolus propriam iam potestatem si forte in eos, qui ad deum non pertinent, semel 'in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam' nationibus deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem; [8] ceterum in domesticos dei nihil illi licet ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis, exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti ut in superioribus aut ex causa reprobationis traditur ei peccator quasi carnifici in poenam ut Saul ---- Et abscessit, inquit, spiritus domini a Saule et concutiebat eum spiritus nequam a domino et suffocabat eum ---- aut ex causa cohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur, ne <ignoremus> hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, simul ut et virtus, tolerantiae scilicet, in infirmitate perfici possit. [9] Nam et ipse apostolus Phygelum et Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement. Videtis iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem; tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.

---

Tertullian, de Fuga in Persecutione. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.fuga.shtml.
