Latin · ~3 min
C14
Tertullian, de Fuga in Persecutione C14
Not analysed yet
XIV. [1] 'Sed quomodo colligemus?' inquis, 'quomodo dominica sollemnia celebrabimus?' Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus! Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi fides et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potest perdere, adhibitis autem redemptionem <nec> desiderare. [2] Postremo si colligere interdiu non potest, habes noctem, luce Christi luminos i adversus eam. Non potes discurrere per singulos? si<t> tibi e[s]t in tribus ecclesia; melius, turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam; nemo quaestum de ea faciat.