Latin · ~4 min
22_1
Tertullian, de Idololatria 22_1
Not analysed yet
XXII. [1] Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem et eam sibi in deum conuertens emundet. Benedici per deos nationum maledici est per deum. [2] Si cui dedero eleemosynam uel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos uel coloniae genium propitios imprecetur, iam oblatio mea uel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat. [3] Cur autem non sciat me dei causa fecisse, ut et deus potius glorificetur et daemonia non honorentur in eo quod propter deum feci? Si deus uidet, quoniam propter ipsum feci, pariter uidet, quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum eius idolothytum quodammodo feci. [4] Multi dicunt, nemo se debet promulgare; puto autem nec negare. Negat enim, quicumque dissimulat in quacumque causa pro ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria est, sicut omnis idololatria negatio siue in factis siue in uerbis.