# De idololatria 6_1

Tertullian, De idololatria, 6_1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-idololatria/6_1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/de-idololatria/6_1

VI. [1] Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla uox spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis aduersas esse fidei eiusmodi artes. [2] Quomodo enim renuntiauimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? Quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus uiuimus? Quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati sumus? Potes lingua negasse quod manu confiteris? Verbo destruere quod facto struis? Vnum deum praedicare qui tantos efficis? Verum deum praedicare qui falsos facis? Facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debeat, scilicet ob dei offensam utrubique. [3] Immo tu colis, qui facis, ut coli possint. Colis autem non spiritu uilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem; diligentia tua numen illorum est. Negas te quod facis colere? Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et auratiorem et maiorem hostiam caedis, salutem tuam tota die.

---

Tertullian, de Idololatria. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.idololatria.shtml.
