Latin · ~9 min
1.12 to 1.14
Tertullian, de Oratione 1.12-14
Not analysed yet
XII. [1] Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera debet esse orationis intentio, de tali spiritu emissa qualis est spiritus ad quem e mittitur. Neque enim agnosci poterit spiritui sancto spiritus inquinatus aut tristis a laeto aut impeditus a libero. Nemo aduersarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit. XIII. [1] Ceterum quae ratio est manibus quidem ablutis, spiritu uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur? Hae sunt uerae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro totius corporis ueniunt, aquam sumentes. [2] Id cum scrupulosis percunctarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse Pilati: <eum> manus abluisse in Domini deditione. Nos Dominum adoramus, non dedimus, immo et aduersari debemus deditoris exemplo nec propterea manus abluere, nisi ob aliquod conuersationis humanae inquinamentum conscientiae causa. Ceterum satis mundae sunt manus quas cum toto corpore in Christo semel lauimus. XIV. [1] Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, nunquam tamen mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum et ipsius Domini incrustatae in aeternum; et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad Dominum audent ,ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus et dominica passione modula<ta> ,tum et orantes confitemur Christo. XV. [1] Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis, non pigebit cetera quoque denotare quibus merito uanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta, et curiosi potius quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod gentilibus adaequent, ut est quorumdam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. [2] Quod utique, si fieri oporteret, apostoli qui de habitu orandi docent comprehendissent, nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudiuit.