# de Oratione 1.15-16

Tertullian, de Oratione, 1.15 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-oratione/1.15

XVI. [1] Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. Quid enim? Si Hermas ille, cuius scriptura fere ' Pastor' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? Vtique non. [2] Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. [3] Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. [4] Immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. [5] Porro cum perinde faciant nationes uel adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. [6] Eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent intelligendum: si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu Dei uiui angelo adhuc orationis astante factum istud irreligiosissimum est! Nisi exprobramus Deo quod nos oratio fatigauerit. XVII. [1] Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus Deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis , sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem in audaciam erecto. [2] Nam et ille publicanus, qui non tantum prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo discessit. [3] Sono etiam uocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur! Deus autem non uocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. [4] Daemonium oraculi Pythii Et mutum, inquit, intelligo et non loquentem exaudio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae de imo uentre ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit euadere? [5] Quid amplius referent isti qui clarius adorant nisi quod proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt quam si in publico orent?

---

Tertullian, de Oratione. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.oratione.shtml.
