Latin · ~8 min
1.17 to 1.19
Tertullian, de Oratione 1.17-19
Not analysed yet
XVIII. [1] Alia iam consuetudo inualuit: ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis quod est signaculum orationis. [2] Quando autem magis conferendo cum fratribus pax est, nisi cum oratio <operatio>ne commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participeent qui eam adiuuerint de sua pace fratri transigend[us]+? [3] Quae oratio cum diuortio sancti osculi integra ? [4] Quem Domino officium facientem impedit pax? [5] Quale sacrificium est a quo sine pace disceditur ? [6] Quaecumque ratio sit, non erit potior praecepti obseruatione quo iubemur ieiunia nostra celare; iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis ,potes domi si forte ,inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Vbicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. [7] Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est ,merito deponimus osculum nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus. XIX. [1] Similiter et stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda sit accepto corpore Domini. [2] Ergo deuotum Deo obsequium Eucharistia resoluit an magis Deo obligat? [3] Nonne sollemnior erit statio tua, si et ad aram Dei steteris ? [4] Accepto corpore Domini et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii et exsecutio officii. [5] Si statio de militari exemplo nomen accepit -nam et militia Dei sumus -utique nulla laetitia siue tristitia obueniens castris stationes militum rescindit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam. XX. [1] De habitu uero dumtaxat foeminarum uarietas obseruationis effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter si secundum apostolum retractemus. [2] De modestia quidem cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri cohibentis eodem ore quia eodem spiritu quo Paulus et uestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.