Latin · ~14 min
1.11 to 1.12
Tertullian, de Paenitentia 1.11-12
Not analysed yet
XI. [1] Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari in asperitudine sacci et horrore cineris et oris de ieiunio vanitate? [2] Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? 'Cedo acum crinibus distinguendis et pulverem dentibus elimandis et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus repastinandis! Si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris [in] labia aut genas urgeat?' [3] Praeterea exquirito balneas laetiores hortulani maritimive secessus, adicito ad sumptum, conquirito altilium enormem saginam, defaecato senectutem quamque vini: quis interrogarit, cur animae largiaris: 'Deliqui', dicito, 'in dominum et periclitor in aeternum perire: itaque nunc pendeo et ma. ceror et excrucior, ut deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi'! [4] Sed enim illos qui ambitus obeunt capessendi magistratus neque pudet neque piget iucommodis animae et corporis, nec incommodis tantum verum etiam contumeliis omnibus eniti in causa votorum suorum [5] -quas non ignobilitates vestium adfectant, quae non atria nocturnis et crudis salutationibus occupant, ad omnem occursum maioris cuiusque personae decrescentes, uullis conviviis celebres, nullis commessationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae felicitate, itaque totum propter unius anni volaticum gaudium! -:[6] nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus et castigationem victus atque cultus offenso domino praestare cessabimus quae gentes nemine omnino laeso sibi inrogant? [7] Hi sunt, de quibus scriptura commemorat: Vae illis, qui delicta sua velut procero fune nectunt! XII. [1] Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis extinguet, et poenae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adoptione non dubites. [2] Quid illum thesaurum ignis aeterni existimamus, cum fumariola quaedam eius tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut iam nullae extent aut idem sibi de die sperent? [3] Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus feti et, -quod nobis iudicii perpetuitatem probat -,cum dissiliant, cum devorentur, numquam tamen finiuntur! [4] Quis haec supplicia interim montium non iudicii minantis exemplaria deputabit? quis scintillas tales non magni alicuius et inaestimabilis foci missilia quaedam et exercitatoria iacula consentiet? [5] Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, cur salutem tuam deseris, cur cessas adgredi quod scias mederi tibi? [6] Mutae quidem animae et inrationabiles medicinas sibi divinitus adtributas in tempore agnoscunt: cervus sagitta transfixus, ut ferrum et inrevocabiles moras eius de vulnere expellat, scit sibi dictamnum edendam; hirundo si excaecauerit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia: [7] peccator restituendo sibi institutam a domino exomologesin sciens praeteribit illam, quae Babylonium regem in regna restituit? Diu enim paenitentiam domino immolarat septenni squalore exomologesin operatus, unguium leoninum in modum efferatione et capilli incuria horrorem aquilinum praeferente. Pro malae tractationis felicitatem! quem homines perhorrebant, deus recipiebat. [8] Contra autem Aegyptius imperator qui populum dei aliquando adflictum, diu domino suo denegatum persecutus [in] proelio inruit, post tot documenta plagarum discidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit: paenitentiam enim et ministerium eius, exomologesin, abiecerat! [9] Quid ego ultra de istis duabus humanae salutis quasi plancis, stili potius negotium quam officium conscientiae meae curans? Peccator enim omnium notarum cum sim nec ulli rei nisi paenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in dominum princeps Adam exomologesi restitutus in paradisum suum non tacet!