Latin · ~12 min
1.8 to 1.9
Tertullian, de Paenitentia 1.8-9
Not analysed yet
VIII. [1] Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat: desertam dilectionem Ephesiis inputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit, Laudicenos divitiis fidentes obiurgat: et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. [2] Non comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret paenitenti, dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset: Non, ait, qui ceciderit, resurget et qui aversatus fuerit, convertetur? [3] Ille est scilicet, ille [est] qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur caeli et qui illic angeli paenitentia hominis; heus tu peccator, bono animo sis: vides ubi de tuo gaudeatur! [4] Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt ? Quod mulier dragmam perdit et requirit et repperit, [et] amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? [5] Errat et una pastori ovicula, sed grex una carior non erat; una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tamen invenitur et humeris pastoris ipsius refertur: multum enim errando laboraverat. [6] Illum etiam mitissimum patrem non tacebo qui prodigum filium revocat et post inopiam paenitentem libens suscipit, inmolans vituum praeopimum convivio gaudium suum exornat: quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat. [7] Quis ille nobis intellegendus pater ? Deus scilicet: tam pater nemo, tam pius nemo. [8] Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet quia redisti magisque de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur, sed si paeniteas ex animo, si famem tuam cum saturitate mercennariorum paternorum conpares, si porcos inmundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum Deliqui dicens, pater, nec dignus ego iam vocari tuus. [9] Tantum relevat confessio delictum quantum dissimulatio exaggerat; confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae. IX. [1] Huius igitur paenitentiae secundae et unius quanto in arto negotium est tanto operosior probatio ut non conscientia sola praeferatur, sed aliquo etiam actu administretur. [2] Is actus, qui magis Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur, exomologesis est qua delictum nostrum domino confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione paenitentia nascitur, paenitentia deus mitigatur. [3] Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est conversationem iniungens misericordiae inlicem, de ipso quoque habitu atque victu: [4] mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deicere, illa quae peccant tristi tractatione mutare; ceterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet sed animae causa; plerumque vero ieiuniis preces alere, ingemiscere, lacrimari et mugire dies noctesque ad dominum deum tuum, presbyteris advolvi, [et] aris dei adgeniculari, omnibus fratribus legationem deprecationis suae iniungere. [5] Haec omnia exomologesis, ut paenitentiam commendet, ut de periculi timore dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro dei indignatione fungatur et temporali afflictatione aeterna supplicia non dicam frustretur, sed expungat. [6] Cum igitur provolvit hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis emundatum reddit; cum accusat, excusat; cum condemnat, absolvit: in quantum non peperceris tibi, in tantum tibi deus, crede, parcet!