Latin · ~5 min
C1
Tertullian, de Patientia C1
Not analysed yet
I. [1] Confiteor ad dominum Deum satis temere me, si non etiam inpudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sim, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicuius rei adortos ipsos prius in administratione eius rei deprehendi et constantiam commonendi propriae conuersationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. [2] Atque utinam erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi quod aliis suggestum imus exhibendi fiat magisterium! Nisi quod bonorum quorundam, sicuti et malorum, intolerabilis magnitudo est, ut ad capienda et praestanda ea sola gratia diuinae inspirationis operetur. [3] Nam quod maxime bonum, id maxime penes Deum nec alius id quam qui possidet dispensat, ut cuique dignatur. [4] Itaque uelut solacium erit disputare super eo quod frui non datur, uice languentium qui cum uacent a sanitate de bonis eius tacere non norunt. [5] Ita miserrimus ego semper aeger caloribus inpatientiae, quam non optineo patientiae sanitatem, et suspirem et inuocem et perorem necesse est, cum recordor et in meae inbecillitatis contemplatione digero bonam fidei ualitudinem et dominicae disciplinae sanitatem non facile cuiquam nisi patientia adsideat prouenire. [6] Ita praeposita Dei rebus est, ut nullum praeceptum obire quis, nullum opus domino complacitum perpetrare extraneus a patientia possit.