# De Patientia C12

Tertullian, De Patientia, C12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-patientia/C12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/de-patientia/C12

XII. [1] Quod < ad > pacis gratissimae Deo adtinet disciplinam, quis omnino inpatientiae natus uel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies e t septuagies septies? [2] Quis ad iudicem cum aduersario suo dirigens negotium conuenientia soluet, nisi prius i r am dol o re m duritiam amaritudinem, uenena scilicet inpatientiae, amputar i t? [3] Quomodo remittes et remittetur tibi, si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? Nemo conuulsus animum in fratrem suum munus apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reuersus ad patientiam fuerit. [4] Sol super iram nostram si occiderit, periclitamur: non licet nobis lina die sine patientia manere. Atenim cum omnen speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum quod etiam paenitentiae ministrat solitae lapsis subuenire? [5] Haec expectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris salutem. Cum disiuncto matrimonio � ex ea tamen causa qua licet seu uiro seu feminae ad uiduitatis perseuerantiam sustineri � alterum ad u lterum non facit, alterum emendat, quantum boni utrique confert! [6] Sic et [in] illis dominicarum similitudinum exemplis de pa en i t entia sanctis adest: erroneam ouem patientia pastoris requirit et inuenit (nam inpatientia unam facile contemneret, sed laborem inquisitionis patientia suscipit) et humeris insuper aduehit baiulus patiens peccatricem derelictam. [7] Illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit et uestit et pascit et apud inpatientiam irati fratris excusat. Saluus est igitur qui perierat, quia paenitentiam iniit; paenitentia non perit, quia patientiam inuenit.

---

Tertullian, de Patientia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.patientia.shtml.
