Latin · ~3 min
C15
Tertullian, de Patientia C15
Not analysed yet
XV. [1] Adeo satis idoneus patientiae sequester Deus: si iniuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est. Quantum patientiae licet, ut Deum habeat debitorem! [2] Nec inmerito [enim]. Omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis eius interuenit: fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adiuuat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exhomologesin adsignat, carnem regit, spiritum seruat, linguam frenat, manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat; [3] pauperem consolatur, diuitem temperat, infirmum non extendit, ualentem non consumit, fidelem delectat, gentilem inuitat; seraum domino, dominum Deo commendat, feminam exornat, uirum adprobat; amatur in puero, laudatur in iuuene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est!