Latin · ~4 min
C16
Tertullian, de Patientia C16
Not analysed yet
XVI. [1] Haec patientiae ratio, haec disciplina, haec opera, caelestis et uerae scilicet: Christiana non, ut illa patientia gentium terrae, falsa probrosa. [2] Nam ut in isto quoque domino diabolus aemularetur, quasi plane ex pari (nisi quod ipsa diuersitas mali et boni aequaliter magnitudinis par est), docuit et suos patientiam propriam, [3] illam dico quae maritos dote uenales aut lenociniis negotiantes uxorum potestatibus subicit, quae aucupandis orbitatibus omnem coacti obsequii laborem mentitis adfectionibus tolerat, quae uentris operarios contumeliosis patrociniis, subiectione libertatis gulae, addicit. [4] Talia nationes patientiae studia nouerunt et tanti boni nomen foedis operationibus occupant: patientes riualium et diuitum et inuitatorum, inpatientes solius Dei uiuunt. Sed uiderint sua et sui praesid i s patientia, quam subterraneus ignis expectat. [5] Ceterum nos amemus patientiam Dei, patientiam Christi; rependamus illi quam pro nobis ipse dependit, offeramus patientiam spiritus, patientiam carnis, qui in resurrectionem carnis et spiritus credimus! Text edited by Jean-Claude Fredouille. Scanned by Roger Pearse, Ipswich, 2003. Tertullian Christian Latin The Latin Library The Classics Page