Latin · ~7 min
C8
Tertullian, de Patientia C8
Not analysed yet
VIII. [1] Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto expositum omnibus ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam subimus: et minorum delibatione laedemur? Absit a seruo Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationibus praeparata in friuolis excidat! [2] Si manu quis temptauerit prouocare, praesto est dominica monela: Verberanti te, inquit, infaciem etiam alteram genam obuerte. Fatigetur inprobitas patientia tua: quiuis ictus ille sit dolore et contumelia constrictus, grauius a domino uapulabit; plus inprobum illum caedes sustinendo: ab eo enim uapulabit cuius gratia sustines. [3] Si linguae amaritudo maledicto siue conuicio eruperit, respice dictum: Cum uos maledixerint gaudete. Dominus ipse maledictus in lege est et tamen solus est benedictus. Igitur dominum serui consequamur et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus! [4] Si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me proteruum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis uicem necesse est aut cruciabor inpatientia muta. [5] Cum ergo percussero maledictus, quomodo secutus inueniar doctrinam domini, qua traditum est non uasculorum inquinamentis, sed eorum quae ex ore promuntur hominem communicar i ,item manere nos omnis uani et superuacui dicti reatum? [6] Sequitur ergo ut, a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. [7] Hic iam de patientiae uolu p tate. Nam omnis iniuria seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum: concidet enim ibidem, inrita opera et infructuosa, et nonnumquam repercussum in eum qui remisit reciproco impetu saeuiet. [8] Nempe idcirco quis te laedit ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est. Ergo cum fructum eius euerteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui. [9] Tunc tu non modo inlaesus ibis (quod etiam solum tibi sufficit), sed insuper aduersarii tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. Haec est patientiae et utilitas et uoluptas!