Latin · ~8 min
1.16 to 1.17
Tertullian, de Praescriptione Haereticorum 1.16-17
Not analysed yet
XLII. [1] De uerbi autem administratione quid dicam cum hoc sit negotium illis, non ethnicos conuertendi sed nostros euertendi? [2] Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si iacentibus eleuationem operentur. Quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio aedificio uenit sed de ueritatis destructione, nostra suffodiunt ut sua aedificent: [3] adime illis legem Moysi et prophetas et creatorem Deum, accusationem et loqui non habent. [[4] Ita fit ut ruinas facilius operentur stantium aedificiorum quam exstructiones iacentium ruinarum.] [5] Ad haec solummodo opera humiles et blandi et summissi agunt. Ceterum nec suis praesidibus reuerentiam nouerunt. [6] Et hoc est quod scismata apud haereticos fere non sunt quia, cum sint, non parent: schisma est enim unitas ipsa. [7] Mentior si non etiam a regulis suis uariant inter se dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. [8] Agnoscit naturam suam et originis suae morem profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innouare. [9] Denique penitus inspectae haereses omnes in multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur. [10] Plerique nec ecclesias habent, sine matre, sine sede, orbi fide, extorres, quasi sibilati uagantur. XLIII. [1] Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quam plurimis, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis, curiositati scilicet deditis. [2] Quaerite et inuenietis ubique meminerunt. Adeo et de genere conuersationis qualitas fidei aestimari potest: doctrinae index disciplina est. [3] Negant Deum timendum: itaque libera sunt illis omnia et soluta. [4] Vbi autem Deus non timetur nisi ubi non est? ubi Deus non est, nec ueritas ulla est; ubi ueritas nulla est, merito et talis disciplina est. [5] At ubi Deus, ibi metus in Deum qui est initium sapientiae. Vbi metus in Deum, ibi grauitas honesta et diligentia attonita et cura sollicita et adlectio explorata et communicatio deliberata et promotio emerita et subiectio religiosa et apparitio deuota et processio modesta, et ecclesia unita et Dei omnia.