Latin · ~97 min
1.3
Tertullian, de Praescriptione Haereticorum 1.3
Not analysed yet
III. [1] Solent quidem isti miriones etiam de quibusdam personis ab haeresi captis aedificari in ruinam, [2] quare illa uel ille fidelissimi prudentissimi et usitatissimi in ecclesia in illam partem transierunt? [3] Quis hoc dicens non ipse sibi respondet neque prudentes neque fideles neque usitatos aestimandos quos haereses potuerint demutare? Et hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro postea excidat? [4] Saul, bonus prae caeteris, liuore postea euertitur. Dauid uir bonus secundum cor Domini, postea caedis et stupri reus est. Solomon omni gratia et sapientia donatus a Domino, ad idololatriam a mulieribus inducitur. [5] Soli enim Dei filio seruabatur sine delicto permanere. Quid ergo si episcopus, si diaconus, si uidua, si uirgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit? Ideo haereses ueritatem uidebuntur obtinere? [6] Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens nisi fidelis, nemo maior nisi christianus, nemo autem christianus nisi qui ad finem usque perseuerauerit. [7] Tu, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti, putas quod uides, uides autem quousque oculos habes. Sed oculi, inquit, Domini alti. Homo in faciem, Deus in praecordia contemplatur. [8] Et ideo cognoscit Dominus qui sunt eius, et plantam quam non plantauit eradicat, et de primis nouissimos ostendit et uentilabrum in manu portat ad purgandam aream suam. [9] Auolent quantum uolent paleae leuis fidei quocumque afflatu temptationum, eo purior massa frumenti in horrea Domini reponetur. [10] Nonne ab ipso Domino quidam discentium scandalizati deuerterunt? Nec tamen propterea ceteri quoque discedendum a uestigiis eius putauerunt, sed qui scierunt illum uitae esse uerbum et a Deo uenisse, perseuerauerunt in comitatu eius usque ad finem, cum illis, si uellent et ipsi discedere placide obtulisset. [11] Minus est et si apostolum eius aliqui, Phygellus et Hermogenes et Philetus, et Hymenaeus reliquerunt; ipse traditor Christi de Apostolis fuit. [12] Miramur de ecclesiis eius si a quibusdam deseruntur cum ea nos ostendunt christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi? [13] Ex nobis, inquit, prodierunt sed non fuerunt ex nobis; si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. IV. [1] Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiarunt et fugiendas praefinierunt et, sicut esse illas non expauescimus, ita et posse id propter quod effugiendae sunt, non miremur. [2] Instruit Dominus multos esse uenturos sub pellibus ouium rapaces lupos. [3] Quaenam istae sunt pelles ouium nisi nominis christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus delitescentes? [4] Qui pseudoprophetae sunt nisi falsi praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri euangelizatores? Qui antichristi, interim et semper, nisi Christi rebelles? [5] Hoc erunt haereses, non minus nouarum doctrinarum peruersitate ecclesiam lacessentes, quam tunc antichristus persecutionum atrocitate persequetur nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas tantum. [6] Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint quam qui ad haereses non exorbitauerint. [7] Neque enim eos probabiles intelligi iubet qui in haeresim fidem demutant, sicut ex diuerso sibi interpretantur quia dixit alibi: omnia examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat omnibus male examinatis in electionem alicuius mali impingere per errorem. V. [1] Porro si dissensiones et schismata increpat quae sine dubio mala sunt, et in continenti haereses subiungit, [2] quod malis adiungat, malum utique profitetur et quidem maius cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus quia sciret etiam haereses oportere esse. [3] Ostendit enim grauioris mali conspectu de leuioribus se facile credidisse; certe non ut ideo de malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerit deprauare. [4] Denique si totum capitulum ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit, haereses uero non minus ab unitate diuellunt quam schismata et dissensiones. Sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis constituit in qua et schismata et dissensiones. [5] Et per hoc non eos probabiles facit qui in haereses diuerterint, cum maxime diuerti ab eiusmodi obiurget edocens unum omnes loqui et ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt. VI. [1] Nec diutius de isto si idem est Paulus qui et alibi haereses inter carnalia crimina enumerat scribens ad Galatas et qui Tito suggerit hominem haereticum post primam correptionem recusandum quod peruersus sit eiusmodi et delinquat ut a semetipso damnatus. [2] Sed et in omni paene epistula de adulterinis doctrinis fugiendis inculcans haereses taxat quarum opera sunt adulterae doctrinae :haereses dictae graeca uoce ex interpretatione electionis qua quis maxime siue ad instituendas siue ad suscipiendas eas utitur. [3] Ideo et sibi damnatum dixit haereticum quia et in quo damnatur sibi elegit. Nobis uero nihil ex nostro arbitrio inducere licet sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. [4] Apostolos Domini habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignauerunt. [5] Itaque etiamsi angelus de caelis aliter euangelizaret, anathema diceretur a nobis. [6] Prouiderat iam tunc Spiritus sanctus futurum in uirgine quadam Philumene angelum seductionis transfigurantem se in angelum lucis, cuius signis et praestigiis Apelles inductus nouam haeresin induxit. VII. [1] Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorum prurientibus auribus natae de ingenio sapientiae saecularis quam Dominus stultitiam uocans stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit. [2] Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres diuinae naturae et dispositionis. [3] Ipsae denique haereses a philosophia subornantur. Inde aeones et formae nescio quae infinitae et trinitas hominis apud Valentinum: Platonicus fuerat. Inde Marcionis deus, melior de tranquillitate: a Stoicis uenerat. [4] Et ut anima interire dicatur : Epicurus obseruatur; et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi aliquid de igneo deo adlegatur, Heraclitus interuenit. [5] Eadem materia apud haereticos et philosophos uolutatur, idem retractatus implicantur :unde malum et quare? et unde homo et quomodo? et quod proxime Valentinus proposuit :unde deus? scilicet de Enthymesi et ectromate. [6] Miserum Aristotelen! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi, uersipellem in sententiis, coactam in coniecturis, duram in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsam, omnia retractantem ne quid omnino tractauerit. [7] Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles et quaestiones infructuosae et sermones serpentes uelut cancer, a quibus nos apostolus refrenans nominatim philosophiam [et inanem seductionem] contestatur caueri oportere scribens ad Colossenses : Videte ne qui sit circumueniens uos per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter prouidentiam Spiritus sancti. [8] Fuerat Athenis et istam sapientiam humanam affectatricem et interpolatricem ueritatis de congressibus nouerat, ipsam quoque in suas haereses multipartitam uarietate sectarum inuicem repugnantium. [9] Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis et christianis? [10] Nostra institutio de porticu Solomonis est qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum. [11] Viderint qui Stoicum et Platonicum et dialecticum christianismum protulerunt. [12] Nobis curiositate opus non est post Christum Iesum nec inquisitione post euangelium. [13] Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus non esse quod ultra credere debeamus. VIII. [1] Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem. [2] Scriptum est, inquiunt quaerite et inuenietis. [3] Quando hanc uocem Dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae cum adhuc dubitaretur apud omnes an Christus esset, cum adhuc nec Petrus illum Dei filium pronuntiasset, cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset. [4] Merito ergo tunc dictum est :quaerite et inuenietis, quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non erat, et hoc quantum ad Iudaeos. [5] Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius qui habebant ubi quaererent Christum. [6] Habent, inquit, Moysen et Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes secundum quod et alibi aperte :scrutamini scripturas in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit quaerite et inuenietis. [7] Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est: pulsate et aperietur uobis. [8] Iudaei retro penes Deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra Deum esse coeperunt; [9] nationes uero nunquam penes Deum nisi stillicidium de situla et puluis ex area et foris semper. [10] Itaque qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam ianuam nouit in quam nec receptus nec eiectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsabit et ostium nouit ? [11] Etiam, petite et accipietis ei competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a Deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes magis non nouerant quam ullam repromissionem eius. [12] Et adeo ad Israel loquebatur: non sum, inquit, missus nisi ad oues perditas domus Israel. [13] Nondum canibus iactabat panem filiorum, nondum in uiam nationum ire mandarat. [14] Siquidem in fine praecepit, ut uaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum sanctum Paraclitum qui illos deducturus esset in omnem ueritatem. Et hoc ergo illos facit. [15] Quodsi nationibus destinati doctores apostoli ipsi quoque doctorem consecuturi erant paracletum, multo magis uacabit erga nos quaerite et invenientis, quibus ultro erat obuentura doctrina per apostolos et ipsis apostolis per Spiritum sanctum. [16] Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, per aures Iudaeorum ad nos transierunt sed pleraque in personas directa, non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum. IX. [1] Cedo nunc sponte de gradu isto. Omnibus dictum sit, quaerite et invenietis; tamen et hic expedit sensus certa re cum interpretationis gubernaculo. [2] Nulla uox diuina ita dissoluta est et diffusa ut uerba tantum defendantur et ratio uerborum non constituatur. [3] Sed inprimis hoc propono, unum utique et certum aliquid institutum esse a Christo, quod credere omni modo debeant nationes et idcirco quaerere ut possint, cum inuenerint, credere. [4] Vnius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse; quaerendum est donec inuenias et credendum ubi inueneris, et nihil amplius nisi custodiendum quod credidisti, dum hoc insuper credis, aliud non esse credendum ideoque nec requirendum cum id inueneris et credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum quam quod instituit. [5] De hoc quidem, si quis dubitat, constabit penes nos esse id quod a Christo institutum est. [6] Interim ex fiducia probationis praeuenio admonens quosdam, nihil esse quaerendum ultra quod crediderunt, id esse, quod quaerere debuerunt, ne quaerite et inuenietis sine disciplina rationis interpretentur. X. [1] Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo. In re ut quid sit quaerendum consideres; in tempore ut quando; in modo ut quousque. [2] Igitur quaerendum est quod Christus instituit utique quamdiu non inuenis, utique donec inuenias. Inuenisti autem cum credidisti. [3] Nam non credidisses si non inuenisses, sicut nec quaesisses nisi ut inuenires. [4] Ad hoc ergo quaerens ut inuenias et ad hoc inueniens ut credas omnem prolationem quaerendi et inueniendi credendo fixisti. [5] Hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi. Hanc tibi fossam determinauit ipse, qui te non uult aliud credere quam quod instituit ideoque nec quaerere. [6] Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus, in quantum possumus inuenire, semper quaeremus et nunquam omnino credemus. [7] Vbi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inueniendi? Apud Marcionem? Sed et Valentinus proponit: quaerite et inuenietis. [8] Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit; et Hebion et Simon et omnes ex ordine non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi adducant. [9] Erit itaque nusquam, dum ubique conuenio quaerite et inuenietis et uelut si nusquam et quasi qui numquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est. XI. [1] Impune erratur nisi delinquatur, quamuis et errare delinquere est; impune, inquam, uagatur qui nihil deserit. [2] At enim si quod debui credere credidi et aliud denuo puto requirendum, spero utique aliud esse inueniendum, nullo modo speraturus istud nisi quia aut non credideram qui uidebar credidisse aut desii credidisse. [3] Ita fidem meam deserens, negator inuenior. Semel dixerim :nemo quaerit nisi qui aut non habuit aut perdidit. [4] Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa et ideo quaerebat :ubi tamen inuenit, quaerere desiit. [5] Panem uicinus non habebat et ideo pulsabat :ubi tamen apertum est ei et accepit, pulsare cessauit. [6] Vidua a iudice petebat audiri quia non admittebatur :sed ubi audita est, hactenus institit. [7] Adeo finis est et quaerendi et pulsandi et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur et quaerenti inuenietur. [8] Viderit qui quaerit semper quia non inuenit; illic enim quaerit ubi non inuenietur. [9] Viderit qui semper pulsat quia numquam aperietur :illuc enim pulsat ubi nemo est. [10] Viderit qui semper petit quia numquam audietur; ab eo enim petit qui non audit. XII. [1] Nobis etsi quaerendum esset adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? apud haereticos? ubi omnia extranea et aduersaria nostrae ueritatis ad quos uetamur accedere? [2] Quis seruus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui sperat? Quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus donatiuum et stipendium captat nisi plane desertor et transfuga et rebellis? [3] Etiam anus illa intra tectum suum dragmam requirebat, etiam pulsator ille uicini ianuam tundebat, etiam uidua illa non inimicum licet durum iudicem interpellabat. [4] Nemo inde instrui potest unde destruitur; nemo ab eo inluminatur a quo contenebratur. [5] Quaeramus ergo in nostro et a nostris et de nostro :idque dumtaxat quod salua regula fidei potest in quaestionem deuenire. XIII. [1] Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur. [2] Vnum omnino Deum esse nec alium praeter mundi conditorem qui uniuersa de nihilo produxerit per uerbum suum primo omnium emissum. [3] Id uerbum filium eius appellatum in nomine Dei uarie uisum a patriarchis, in prophetis semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris Dei et uirtute in uirginem Mariam, carnem factum in utero eius et ex ea natum egisse Iesum Christum. [4] Exinde praedicasse nouam legem et nouam promissionem regni caelorum, uirtutes fecisse, cruci fixum, tertia die resurrexisse, in caelos ereptum sedisse ad dexteram patris, [5] misisse uicariam uim spiritus sancti qui credentes agat, uenturum cum claritate ad sumendos sanctos in uitae aeternae et promissorum caelestium fructum et ad profanos adiudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione. [6] Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta nullas habet apud nos quaestiones nisi quas haereses inferunt et quae haereticos faciunt. XIV. [1] Ceterum manente forma eius in suo ordine quantumlibet quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid tibi uidetur uel ambiguitate pendere uel obscuritate obumbrari :[2] est utique frater aliqui doctor gratia scientiae donatus, est aliqui inter exercitatos conuersatus, aliqui tecum, curiosius tamen quaerens. Nouissime ignorare melius est ne quod non debeas noris quia quod debeas nosti. [3] Fides, inquit, tua te saluum fecit, non exercitatio scripturarum. [4] Fides in regula posita est, habet legem et salutem de obseruatione legis. Exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. [5] Cedat curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant aut quiescant. Aduersus regulam nihil scire omnia scire est. [6] Vt non inimici essent ueritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur, quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc se quaerere profiteantur? [7] Si enim uere adhuc quaerunt, nihil adhuc certi repererunt, et ideo quaecumque uidentur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt. [8] Itaque tu, qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt, dubius ad dubios, incertus ad incertos, caecus a caecis in foueam deducaris necesse est. [9] Sed cum decipiendi gratia praetendunt se adhuc quaerere ut nobis per sollicitudinis iniectionem tractatus suos insinuent, denique ubi adierint ad nos statim quae dicebant quaerenda esse defendunt, iam illos sic debemus refutare ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores esse. [10] Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenent; cum autem nondum tenent, nondum crediderunt; cum autem nondum credideruntm non sunt christiani. [11] At cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen dicunt ut defendant. [12] Antequam defendant, negant quod credunt, confitentes se nondum credidisse dum quaerunt. [13] Qui ergo nec sibi sunt christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam ueniunt, qualem fidem disputant? Cui ueritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt? [14] 'Sed ipsi de scripturis agunt, et de scripturis suadent'? Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei nisi ex literis fidei? XV. [1] Venimus igitur ad propositum. Huc enim dirigebamus et hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut iam hinc de eo congrediamur, de quo aduersarii prouocant. [2] Scripturas obtendunt et hac sua audacia statim quosdam mouent. In ipso uero congressu firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo dimittunt. [3] Hunc igitur potissimum gradum obstruimus non admittendos eos ad ullam de scripturis disputationem. [4] Si hae sunt illae uires eorum, uti eas habere possint, dispici debet cui competat possessio scripturarum, ne is admittatur ad eas cui nullo modo competit. XVI. [1] Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit, inprimis illa, quod fides nostra obsequium apostolo debeat prohibenti quaestiones inire, nouis uocibus aures accommodare, haereticum post unam correptionem conuenire, non post disputationem. [2] Adeo interdixit disputationem correptionem designans causam haeretici conueniendi. Et hoc unam, scilicet quia non est christianus, ne more christiani semel et iterum, et sub duobus aut tribus testibus castigandus uideretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non sit cum illo disputandum. Dehinc quoniam nihil proficiat congressio scripturarum, nisi plane ut aut stomachi quis ineat euersionem, aut cerebri. XVII. [1] Ista haeresis non recipit quasdam scripturas; et si quas recipit, non recipit integrassed adiectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti sui interuertit, et si aliquatenus integras praestat, niholominus diuersas expositiones commentata conuertit. [2] Tantum ueritati obstrepit adulter sensus quantum et corruptor stylus; uanae praesumptiones necessario nolunt agnoscere ea per quae reuincuntur; [3] his nituntur quae ex falso composuerunt et quae de ambiguitate ceperunt. [4] Quid promouebis, exercitatissime scripturarum, cum si quid defenderis, negetur ex diuerso, si quid negaueris defendatur? [5] Et tu quidem nihil perdes nisi uocem in contentione, nihil consequeris nisi bilem de blasphematione. XVIII. [1] Ille uero, si quis est cuius causa in congressum descendis scripturarum ut eum dubitantem confirmes, ad ueritatem an magis ad haereses deuerget? [2] Hoc ipso motus quod te uideat nihil promouisse, aequo gradu negandi et defendendi diuersa parte, statu certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam haeresin iudicet. [3] Haec utique et ipsi habent in nos retorquere. Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria scripturarum et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant ueritatem. XIX. [1] Ergo non ad scripturas prouocandum est nec in his constituendum certamen in quibus aut nulla aut incerta uictoria est aut parum certa. [2] Nam etsi non ita euaderet conlatio scripturarum ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi quod nunc solum disputandum est: quibus competat fides ipsa, cuius sunt scripturae, a quo et per quos et quando et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt christiani. [3] Vbi enim apparuerit esse ueritatem et disciplinae et fidei christianae, illic erit ueritas scripturarum et expositionum et omnium traditionum christianarum. XX. [1] Christus Iesus, Dominus noster, permittat dicere interim, quisquis est, cuiuscumque Dei filius, cuiuscumque materiae homo et Deus, cuiuscumque fidei praeceptor, cuiuscumque mercedis repromissor, [2] quid esset, quid fuisset, quam patris uoluntatem administraret, quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat siue populo palam, siue discentibus seorsum, ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat destinatos nationibus magistros. [3] Itaque uno eorum decusso reliquos undecim digrediens ad patrem post resurrectionem iussit ire et docere nationes tinguendas in Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum. [4] Statim igitur apostoli -quos haec appellatio missos interpretatur -adsumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo Dauid, consecuti promissam uim Spiritus sancti ad uirtutes et eloquium, primo per Iudaeam contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti eamdem doctrinam eiusdem fidei nationibus promulgauerunt. [5] Et perinde ecclesias apud unamquamque ciuitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie mutuantur ut ecclesiae fiant. [6] Ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur ut soboles apostolicarum ecclesiarum. [7] Omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes. [8] Sic omnes primae et omnes apostolicae, dum una omnes. Probant unitatem communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio hospitalitatis. [9] Quae iura non alia ratio regit quam eiusdem sacramenti una traditio. XXI. [1] Hinc igitur dirigimus praescriptionem: si Dominus Christus Iesus apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores quam Christus instituit, [2] quia nec alius patrem nouit nisi filius et cui filius reuelauit, nec aliis uidetur reuelasse filius quam apostolis quos misit ad praedicandum utique quod illis reuelauit. [3] Quid autem praedicauerint, id est quid illis Christus reuelauerit, et hic praescribam non aliter probari debere nisi per easdem ecclesias quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando tam uiua, quod aiunt, uoce quam per epistolas postea. [4] Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam, quae cum illis ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret, ueritati deputandam, id sine dubio tenentem, quod ecclesiae ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; [5] omnem uero doctrinam de mendacio praeiudicandam quae sapiat contra ueritatem ecclesiarum et apostolorum Christi et Dei. [6] Superest ergo uti demonstremus, an haec nostra doctrina cuius regulam supra edidimus de apostolorum traditione censeatur et hoc ipso an ceterae de mendacio ueniant. [7] Communicamus cum ecclesiis apostolicis quod nulla doctrina diuersa: hoc est testimonium ueritatis. XXII. [1] Sed quoniam tam expedita probatio est ut si statim proferatur, nihil iam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diuersae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem mouere se posse. [2] Solent dicere non omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus conuertunt, omnia quidem apostolos scisse sed non omnia omnibus tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes qui aut minus instructos aut parum simplices apostolos miserit. [3] Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse quos magistros Dominus dedit, indiuiduos habens in comitatu in discipulatu in conuictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana quae populo intelligere non liceret? [4] Latuit aliquid Petrum, aedificandae ecclesiae petram dictum, claues regni caelorum consecutum et soluendi et alligandi in caelis et in terris potestatem? [5] Latuit et Ioannem aliquid, dilectissimum Domino, pectori eius incubantem cui soli Dominus Iudam traditorem praemonstrauit, quem loco suo filium Mariae demandauit? [6] Quid eos ignorasse uoluit quibus etiam gloriam suam exhibuit, et Moysen et Heliam et insuper de caelo patris uocem? non quasi ceteros reprobans sed quoniam in tribus testibus stabit omne uerbum. [7] Ignorauerunt itaque et illi quibus post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas disserere dignatus est. [8] Dixerat plane aliquando: Multa habeo adhuc loqui uobis, sed non potestis modo ea sustinere, [9] tamen adiiciens: Cum uenerit ille spiritus ueritatis, ipse uos deducet in omnem ueritatem, ostendit illos nihil ignorasse quos omnem ueritatem consecuturos per spiritum ueritatis repromiserat. [10] Et utique impleuit repromissum, probantibus actis apostolorum descensum spiritus sancti. [11] Quam scripturam qui non recipiunt nec spiritus sancti esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possunt agnoscere discentibus missum. Sed nec ecclesiam se defendere qui, quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus, probare non habent. [12] Tanti est enim illis non habere probationes eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae mentiuntur.