# de Pudicitia 10_3

Tertullian, de Pudicitia, 10_3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/10_3

3] Num ergo et Ionas idcirco ethnicis Niniuitis non putabat paenitentiam necessariam, cum cauillaretur in praedicationis officio, an potius misericordiam Dei prouidens etiam in extraneos profusam quasi destructuram praeconium uerebatur? [4] Atque adeo propter ciuitatem profanam, nondum Dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? Nisi quod exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae. [5] Bene quod et Iohannes Domini uias sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis Abraham paenitentiae erat praeco. Ipse Dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit paenitentiam, si uirtutum documenta uidissent. [6] Atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam quam uoluntariis. Magis enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. [7] Nimirum Dominus ingratis benignus magis quam ignaris et citius reprobatis misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptauerit, dum Iudaei de patientia ludunt. [8] Sed hoc uolunt psychici, ut Deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. Quod si ita est, peccando promeremur. [9] « Age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplinae eiusmodi ueri a uere uia pendente uestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. [10] Quid itaque in gradu totus es? Perges ne, si potueris, si uolueris, dum tamen securus et quasi in solido es. Nam si qua te carnis uacillatio, animi auocatio, oculi euagatio de tenore decusserit, Deus bonus est. [11] Suis, non ethnicis, sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus. » Haec tu mihi benignissime Dei interpres. [12] Sed cederem tibi, si scriptura « Pastoris », quae sola moechos amat, diuino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio ecclesiarum, etiam uestrarum, inter apocrypha et falsa iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas quam ouem paenitentiae secundae. [13] At ego eius pastoris scripturam haurio, qui non potest frangi. Hanc mihi statim Iohannes offert cum paenitentiae lauacro et officio dicentem: Facite dignos paenitentiae fructus, et ne dixeritis, patrem habemus Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia): Potest enim Deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae . [14] Sic et nos sequitur, ut eos, qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae fructum. Quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus? Sed et si uenia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix est ueniae, ut uenia sit paenitentiae fructus.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
