# de Pudicitia 13_15

Tertullian, de Pudicitia, 13_15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/13_15

15] Plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit. Sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo colaphizaretur, ne se extolleret. [16] Si et hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in perditionem intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, immo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis, si forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae uel capitis? [17] Incestum uero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae, non angelo eius tradidisse meruerunt. Et de hoc enim interest, immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab apostolo legimus satanae, apostolo uero angelum datum satanae. [18] Postremo cum deprecatur Dominum Paulus, quid audit? Satis habe gratiam meam, uirtus enim in infirmitate perficitur . Hoc qui satanae deduntur audire non possunt. [19] Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aeuo inremissibile est, blasphemia scilicet, utique apostolus non aduersus terminum Domini sub spe ueniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos. [20] Vnde et naufragos eos iuxta fidem pronuntiauit, non habentes iam solacium nauis ecclesiae. Illis enim uenia negatur, qui de fide in blasphemia impegerunt. Ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia emergunt. [21] Sed et si dixit: Tradidi eos satanae, uti disciplinam acciperent non blasphemandi , de ceteris dixit, qui illis traditis satanae id est extra ecclesiam proiectis erudiri haberent blasphemandum non esse. [22] Sic igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse. [23] Denique in interitum, inquit, carnis , non in cruciatum, ipsam substantiam damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate amisso, ut spiritus, inquit, saluus sit in die Domini . [24] Et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius saluus erit. Ergo saluus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne, ut saluus sit in poena? Ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio. Sic resurrectionem carnis amittimus. [25] Superest igitur ut eum spiritum dixerit, qui in ecclesia censetur, saluum id est integrum praestandum in die Domini ab immunditiarum contagione eiecto incesto fornicatore. Siquidem subiungit: Non scitis, quod modicum fermentum totam desipiat consparsionem? Et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
