Latin
14_20
Tertullian, de Pudicitia 14_20
Not analysed yet
20] Cum ad Corinthios eiusdem apostoli litterae iterantur, uenia fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec causa proscribitur. Res cum sensibus conferam. [21] Si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane rei ratio satis habetur, cum inflatus increpitus est, incestus uero damnatus est. Inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non uidetur ignotum, ut damnato. [22] Si ei ignoscebatur, cui deuoratio ex maerore nimio timebatur, deuorari adhuc increpitus periclitabatur deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem ; damnatus uero et culpa et sententia iam deuoratus deputabatur, qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. [23] Si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum praecauebatur quod nondum perisset. Nihil de transacto praecauetur, sed de adhuc saluo. [24] Damnatus autem et quidem in possessionem satanae iam tunc perierat ecclesiae, cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. Quomodo uereretur fraudem pati eius, quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? [25] Postremo, quid iudicem indulgere conueniet, quod pronuntiatione deciderit an quod interlocutione suspenderit, et utique eum iudicem, qui non solet ea quae destruxit reaedificare, ne transgressor habeatur? [26] Age iam, si non tot personas prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in pauorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et maerore saucius propterea permittente modulo delicti ueniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? [27] Hoc enim legisse debueras, etsi non epistola, sed in ipsa apostoli secta, a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et ueritate, uas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae leuitatis inficeres, ut aut damnauerit temere quem mox esset absoluturus aut temere absoluerit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparauerat, ne in consuetudinem deputaretur, quam absens iudicarat, ne spatium reus lucraretur, quam aduocata etiam Domini uirtute damnauerat, ne humana sententia uideretur. [28] Lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de uirtute Domini, si quod de consilio eorum pronuntiauerat, rescidit.