# de Pudicitia 16_12

Tertullian, de Pudicitia, 16_12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/16_12

12] Si uis omnem notitiam apostoli ebibere, intellege, quanta secure censurae omnem siluam libidinum caedat et eradicet et excaudicet, ne quidquam de recidiuo fruticare permittat, aspice illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas ieiunare cupientem. [13] De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere; sed propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; uir uxori et uxor uiro debitum reddat . [14] Huius boni fibulam quis illum nesciat inuitum relaxasse, ut fornicationi obuiam esset? Quam si cui indulsit uel indulget, utique consilium remedii sui infregit et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. Non enim timebitur quae ignoscetur. [15] Et tamen ignouisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse. Vult enim omnes sibi esse aequales. Vnde autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant? Innuptis quoque et uiduis bonum esse dicit exemplo eius perseuerare, si uero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam uri . [16] Quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae an poenae? Atquin si fornicatio habet ueniam, non urit concupiscentia eius. Apostoli autem magis est poenae ignibus prouidere. Quod si poena est quae urit, ergo ueniam non habet fornicatio, quam manet poena. [17] Interea et diuortium prohibens pro eo aut uiduitatis perseuerantiam aut reconciliationem pacis dominico praecepto aduersus moechiam procurat, quia qui dimiserit uxorem praeter causam moechiae, facit eam moechari, et qui dimissam a uiro ducit, moechatur. [18] Quanta remedia Spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur quod ignosci denuo non uult? Iam si usquequaque optimum dicit homini sic esse: Iunctus es uxori, ne quaesieris solutionem , ut moechiae locum non des: Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serues. [19] Quod et si duxeris uxorem, et si nupserit uirgo, non peccat, pressuram tamen carnis habebunt huiusmodi, � et hic parcendo permittit. Ceterum tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores sic sint tamquam non habentes. Praeterit enim habitus huius mundi , iam scilicet non desiderantis: Crescite et multiplicamini. [20] Sic uult nos praeter sollicitudinem degere, quia innupti de Domino curent quomodo placeant Deo, nupti uero de mundo recogitent quomodo placeant coniugio. Sic melius facere pronuntiat uirginis conseruatorem quam erogatorem. [21] Sic et illam beatiorem discernit quae amisso uiro fidem ingressa amauerit occasionem uiduitatis. Si haec omnia contmentiae consilia ut diuina commendat, puto, inquit, et ego spiritum Dei habeo , [22] quis iste est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus aduocatus, quibus honorandis suscepit hanc causam aduersus Spiritum sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? [23] Nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur. Indulget sane non adulteria, sed nuptias. Parcit sane matrimoniis, non stupris. Temptat ne naturae quidem ignoscere, quique culpae blandiatur? Studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
