# de Pudicitia 19_10.1

Tertullian, de Pudicitia, 19_10.1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/19_10.1

10] De epistola quoque Iohannis carpunt. Statim dictum est: Sanguis filii eius emundat nos ab omni delicto . Semper ergo et omnifariam delinquemus, si semper et ab omni delicto emundat nos ille; aut si non semper, non etiam post fidem, et si non ab omni delicto, non etiam a fornicatione. [11] Vnde autem exorsus est? Lumen praedixerat Deum et tenebras non esse in illo et mentiri nos, si dicamus nos communionem habere cum eo et in tenebris incedamus. Si uero, inquit, in lumine incedamus, communionem cum eo habebimus, et sanguis Iesu Christi Domini nostri emundat nos ab omni delicto. [12] Ergo in lumine incedentes delinquimus et in lumine delinquentes emundabimur? Nullo pacto. Qui enim delinquit, non in lumine est, sed in tenebris. Vnde et ostendit, quomodo emundabimur a delicto in lumine incedentes in quo delictum agi non potest. A Deo sic emundari nos ait, non quasi delinquamus, sed quia non delinquamus. [13] Incedentes enim in lumine, tenebris uero non communicantes, emundati agemus, non deposito, sed non admisso delicto. Haec est enim uis dominici sanguinis, ut quos iam <a> delicto mundarit et exinde in lumine constituerit, mundos exinde perstare, si in lumine incedere perseuerauerint. [14] Sed subicit, inquis, si dicamus nos delictum non habere, seducimus nosmetipsos, et ueritas non est in nobis. Si confitemur delicta nostra, fidelis et iustus est, ut dimittat ea nobis et emundet nos ab omni iniustitia. [15] Numquid ab immunditia? Aut si ita est, ergo et ab idololatria? Sed aliud in sensu est. Ecce enim et rursus, si dicamus, ait, nos non deliquisse, mendacem facimus illum, et sermo eius non est in nobis. [16] Eo amplius, filioli, haec scripsi uobis, ne delinquatis, et si deliqueritis, aduocatum habemus apud Deum patrem, Iesum Christum iustum, et ipse placatio est pro delictis nostris. Secundum haec, inquis, et delinquere nos et ueniam habere constabit. [17] Quid ergo fiet, cum procedens aliud inuenio? Negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta deleta, non habitura postea ueniam, in quo hos sensus ad admonitionem castimoniae demandat. [18] Omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est. Omnis qui facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est iniquitas. Et scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta , utique hactenus admittenda. [19] Siquidem subiungit: Omnis, qui manet in illo, non delinquet. Omnis qui delinquit, neque uidit neque cognouit eum. Filioli, nemo uos seducat. Omnis qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. Qui facit delictum, ex diabolo est, quoniam diabolus a primordio delinquit. In hoc enim manifestatus est filius Dei, ut soluat opera diaboli . [20] Nam et soluit liberans hominem per lauacrum donato ei chirographo mortis. Et ideo omnis, qui ex Deo nascitur non facit delictum, quia semen Dei manet in illo, et non potest delinquere, quia ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. [21] In quo, nisi illi non delinquendo, ex quo de Deo nati sunt, isti delinquendo, quia de diabolo sunt, proinde atque si numquam sint ex Deo nati? Quod si dicit, qui non est iustus, ex Deo non est , qui non pudicus, quomodo rursus ex Deo fiet, qui iam esse desiit? [22] Iuxta est igitur ut excidisse sibi dicamus Iohannem in primore quidem epistola negantem nos sine delicto esse, nunc uero praescribentem non delinquere omnino, et illic quidem aliquid de uenia blandientem, hic uero districte negantem filios Dei quicumque deliquerint. [23] Sed absit. Nam nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum. Et hic enim illam Iohannes commendauit, quod sint quaedam delicta cotidianae incursionis, quibus omnes simus obiecti. [24] Cui enim non accidet aut irasci inique et ultra solis occasum, aut et manum immittere aut facile maledicere aut temere iurare aut fidem pacti destruere aut uerecundia aut necessitate mentiri? In negotiis, in officiis, in quaestu, in uictu, in uisu, in auditu quanta temptamur? Vt, si nulla sit uenia istorum, nemini salus competat. [25] Horum ergo erit uenia per exoratorem Patris Christum. Sunt autem et contraria istis, ut grauiora et exitiosa, quae ueniam non capiant, homicidium, idololatria, fraus, negatio, blasphemia, utique et moechia et fornicatio, et si qua alia uiolatio templi Dei. [26] Horum ultra exorator non erit Christus; haec non admittet omnino, qui natus ex Deo fuerit, non futurus Dei filius, si admiserit. Ita Iohannis ratio constabit diuersitatis, distinctionem delictorum disponentis, cum delinquere filios Dei nunc adnuit, nunc abnuit. [27] Prospiciebat enim clausulam litterarum suarum, et illi praestruebat hos sensus dicturus in fine manifestius: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et dabit ei uitam Dominus, qui non ad mortem delinquit. Est enim delictum ad mortem; non de eo dico, ut quis postulet . [28] Meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a Deo deprecari pro populo mortalia delinquente. Omnis iniustitia delictum est, et est delictum ad mortem. Scimus autem, quod omnis, qui ex Deo natus sit, non delinquit, scilicet delictum quod ad mortem est.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
