# de Pudicitia 19_7

Tertullian, de Pudicitia, 19_7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/19_7

7] Denique eadem Apocalypsis in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et ueneficos et idololatras, qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla condicionali damnatione decreuit. [8] Non enim de ethnicis uidebitur sapere, cum de fidelibus pronuntiauit: Qui uicerint, hereditate habebunt ista, et ero illis Deus, et illi mihi in filios, et ita subiunxent: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et ueneficis et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris., quod est mors secunda . [9] Sic et rursus: Beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum uitae habeant potestatem et in portas ad introeundum in sanctam ciuitatem. Canes, uenefici, fornicator, homicida foras, utique qui non ex praeceptis agant. Illorum est enim foras dari qui intus fuerunt. Ceterum quid mihi eos, qui foris sunt, iudicare ? praecesserat.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
