# de Pudicitia 22_15

Tertullian, de Pudicitia, 22_15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/22_15

15] Et tamen illae cicatrices Christiano proelio insculptae et utique inuidiosae apud Christum, quia uicisse cupierunt, et sic quoque gloriosae, quia non uincendo cesserunt, in quas adhuc et diabolus ipse suspirat, cum sua infelicitate, sed casta, cum paenitentia maerente, sed non erubescente ad Dominum, de uenia denuo dimittetur eis, qui piaculariter negauerunt. Solis illis caro infirma est. Atquin nullatam fortis caro quam quae spiritum elidit. Text edited by Charles Munier (1993). Transcribed by Roger Pearse (2002). Tertullian Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
