Latin
22_6
Tertullian, de Pudicitia 22_6
Not analysed yet
6] Habeo etiam nunc quo probem Christum. Si propterea Christus in martyre est, ut moechos et fornicatores martyr absoluat, occulta cordis edicat, ut ita delicta concedat, et Christus est. [7] Sic enim Dominus Iesus Christus potestatem suam ostendit: Quid cogitatis nequam in cordibus uestris? Quid enim facilius est dicere paralytico: dimittuntur tibi peccata, aut: surge et ambula? Igitur ut sciatis filium hominis habere dimittendorum peccatorum in terris potestatem, tibi dico, paralytice: surge et ambula . [8] Si Dominus tantum de potestatis suae probatione curauit, uti traduceret cogitatus et ita imperaret sanitatem, ne non crederetur posse delicta dimittere, non licet mihi eandem potestatem in aliquo sine eisdem probationibus credere. [9] Cum tamen moechis et fornicatoribus a martyre expostulas ueniam, ipse confiteris eiusmodi crimina nonnisi proprio martyrio diluenda, qui praesumis alieno. Quod sciam, et martyrium aliud erit baptisma. [10] Habeo enim, inquit, et aliud baptisma . Vnde et ex uulnere lateris dominici aqua et sanguis, utriusque lauacri paratura manauit. [11] Debeo ergo et primo lauacro alium liberare, si possum secundo. Ingeram usque in finem necesse est: quaecumque auctoritas, quaecumque ratio moecho et fornicatori pacem ecclesiasticam reddit, eadem debebit et homicidae et idololatrae paenitentibus subuenire, certe negatori, et utique illi, quem in proelio confessionis tormentis conluctatum saeuitia deiecit. [12] Ceterum indignum Deo et illius misericordia, eius qui paenitentiam peccatoris morti praeuertit, ut facilius in ecclesiam redeant, qui subando quam qui dimicando ceciderunt. Vrget nos dicere indignitas: contaminata potius corpora reuocabis quam cruentata? [13] Quae paenitentia miserabilior titillatam prosternens carnem an uero laniatam? Quae iustior uenia in omnibus causis, quam uoluntarius an quam inuitus peccator implorat? Nemo uolens negare compellitur, nemo nolens fornicator. [14] Nulla ad libidinem uis est, nisi ipsa; nescit quo libet cogi. Negationem porro quanta compellunt ingenia carnificis et genera poenarum? Quis magis negauit, qui Christum uexatus an qui delectatus amisit? Qui cum amitteret doluit, an qui cum amitteret lusit?