# de Pudicitia 6_7

Tertullian, de Pudicitia, 6_7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/6_7

7] Ceterum si qua uobis exempla in sinum plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum id est concupiscentias et uoluntates non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae uenia, quia et aliquando concessa est. [8] Cui emolumento hodie pleniore disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? Dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus retro restitutum. [9] Communicabis et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid Vriae caedem cum causa eius moechia confessione purgauit. [10] Iam et incesta donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, uerum et simul plures, propter patres nostros. [11] Vtique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo uenia moechiae uindicatur. [12] Habemus quidem et nos eiusdem uetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. [13] Et utique sufficit tantum numerum XXIV milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. [14] Sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si uolunt psychici, etiam potestatem. Luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a Domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. [15] Adhuc in Adam deputabatur cum suo uitio, facile quod speciosum uiderat concupiscens et ad inferiora respiciens et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat usquequaque libidinis uirus et + lacteae sordes, non habentes, id onear quod nec ipsae adhuc aquae lauerant. [16] At ubi sermo Dei descendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas sordes pristinas soluit, alia iam res est, noua emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. [17] Quid itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra Christi, non templum Dei uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. [18] Itaque si exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet Domini et agni, tenes aliquod exemplum siue praeceptum siue formam siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis atque moechiae habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
