Latin
7_10
Tertullian, de Pudicitia 7_10
Not analysed yet
10] Proinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia prouocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad Dei uerbum. [11] Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis ethnico gratia Dei inlucet, qui in tenebris inuenitur, quam Christiano, qui iam in Dei luce est. [12] Denique et oui et drachmae unus error adscribitur. Nam si iam in Christianum peccatorem defingerentur post fidem perditum, et <de> iterata amissione eorum et restitutione tractaretur. [13] Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diuersae partis praesumptionem. Condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum adfirmandum, qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. [14] Licet enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, quia et ouis non moriendo, sed errando et drachma non interiendo, sed latitando perierunt. Ita licet dici perisse, quod saluum est. [15] Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris et scaenicae foeditatis et xysticae uanitatis, in lusus, in conuiuia saecularis sollemnitatis, <si> in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis in uerbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit. [16] Ob tale quid extra gregem datus est uel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit. Debet requiri atque reuocari. Quod potest recuperari, non perit, nisi foris perseuerauerit.