# de Pudicitia 7_17

Tertullian, de Pudicitia, 7_17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/7_17

17] Bene interpretaberis parabolam uiuentem adhuc reuocans peccatorem. Moechum uero et fornicatorem quis non mortuum statim admisso pronuntiabit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae eius auctoritate, quae non mortuum pecus reuocat? [18] Denique si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est uox: Pastores, ecce lac deuoratis et lanis uestimini; quod forte est occidistis, quod infirmum est non curastis, quod comminutum est non ligastis, quod expulsum est non conuertistis, quod periit non requisistis. [19] Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curauerint? Plane ingerit, quod perire oues fecerint et a bestiis agri comedi � neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur � non, ut perditae in mortem et comestae resumantur.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
