Latin
9_20
Tertullian, de Pudicitia 9_20
Not analysed yet
20] Puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationes reddidisse. Ceterum si in hoc gestit diuersa pars ouem et drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia concedi oportebit aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia seruari. [21] Sed plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ouem per aspera quaeque et abrupta fugitiuam humeris ipsius Domini in gregem referet. [22] Sed malumus in scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum Domini custodire debemus atque praeceptum. Non est leuior transgressio in interpretatione quam in conuersatione.