Latin
C1
Tertullian, de Pudicitia C1
Not analysed yet
I. [1] Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium omnibus bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta uixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabatur, si natura praestruxerat, si disciplina persuaserat, si censura compresserat, siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur. [2] Sed ut mala magis uincunt, quod ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. [3] Denique de qua incipimus eo usque iam exoleuit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur, isque satis castus habeatur, qui non nimis castus fuerit. [4] Sed uiderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo seruitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset ut infructuosa, quae non apud Deum egisset. Malo nullum bonum quam uanum. Quid prodest esse, quod non prodest?