Latin
C13.1
Tertullian, de Pudicitia C13.1
Not analysed yet
XIII. [1] Nouimus plane et hic suspiciones eorum. Reuera enim suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem fornicatori ueniam dedisse, quem in prima dedendum satanae in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio heredem, quasi uel ipse postea stilum uerterit, scribens: [2] Si quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex parte, ne uos onerem omnes. Satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario magis nos donare et aduocare, ne forte abundantiore tristitia deuoretur eiusmodi. Propter quod oro uos, constituatis in eum dilectionem. [3] In hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem uestram, quod in omnibus obauditis mihi. Si cui autem donaueritis, et ego. Nam et ego si quid donaui, donaui in persona Christi, ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones eius . [4] Quid hic de fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum proinde utique speciali uenia absoluisset quem speciali ira damnasset? [5] Obscurius miseretur quam indignatur. Apertior est in austeritate quam in lenitate. Atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. Magis tristiora cunctantur quam laetiora. [6] De modica scilicet indulgentia agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine significatione. [7] Et tu quidem paenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens conciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante uiduas, ante presbyteros, omnium lacrimas suadentem, omnium uestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris et in parabola ouis capras tuas quaeris? [8] Tua ouis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens. [9] Apostolus uero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam proiecte ignouisset, ut nec hunc saltem habitum legatum paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit? Nihil de postero sit comminatus, nihil de cetero allocutus? [10] Quin immo et ultra obsecrat, constituerent in eum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. Et tamen dilectionem audio, non communicationem. [11] Quod et ad Thessalonicenses: Si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate, ne commisceamini illi, ut reuereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes. [12] Adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem, incesto uero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo. [13] Sed uerebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem, quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris deuoraretur, quem in interitum carnis addixerat. [14] Hic iam carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod uideatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis Deo facere, ut ex hoc argumententur fornicatorem, immo incestum illum non in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea ueniam ob interitum id est conflictationem carnis consecuturum, igitur et consecutum.