Latin
C14.1
Tertullian, de Pudicitia C14.1
Not analysed yet
XIV. [1] Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum: Sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis ,non in fornicatoris persona conuenire. [2] Si enim dedendum satanae pronuntiauerat in interitum carnis, utique damnauerat eum magis quam increpauerat. Alius ergo erat, cui uoluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat, sed damnationem. [3] Nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristauerint incondite agentes et contristati sint ab illo increpationem referentes iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea ueniam aliquis potuerit adipisci. [4] Animaduertamus autem totam epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, inuidiosam et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. [5] Sic enim exegerant schismata et aemulationes et dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et inuidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate deterrerentur. Et qualis inuidia humilitatis aculeus? [6] Deo gratias ago, quod neminem uestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. Nec enim iudicaui scire aliquid in uobis quam Iesum Christum et hunc crucifixum . [7] Et puto, nos Deus apostolos nouissimos elegit uelut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema ,et: Non sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum Dominum nostrum uidi ? [8] De quali contra supercilio pronuntiare compulsus est: Mihi autem in modico est, ut a uobis interroger aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum ,et: Gloriam meam nemo inaniet. Non scitis quod angelos sumus iudicaturi? [9] Ceterum libertas quam aperta obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: Iam ditati estis, iam saturati estis, iam regnatis ,et: Si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire ! [10] Nonne et tunc in faciem alicuius impingens, quis enim, inquit, te discernit ? Quid autem habes, quod non accepisti? <Si autem accepisti,> quid gloriaris, quasi non acceperis ? Nonne et illos in os caedit? [11] Quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes percutiendo conscientias fratrum infirmas in Christum delinquent. Iam uero et nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas ? Et: Si alii de potestate uestra consequuntur, non magis nos? [12] Aeque et illos singulari stilo figit: Propterea qui se putat stare, uideat ne cadat ,et: Si quis contentiosus uidetur, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia Domini. [13] Tali clausula maledicto detexta, si quis non amat Dominum Iesum, sit anathema maranatha ,aliquem utique percussit.