# de Pudicitia C14.2

Tertullian, de Pudicitia, C14.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/C14.2

Sed illic magis stabo, ubi apostolus magis feruet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit. [14] Quasi non sim uenturus ad uos, inflati sunt quidam. Veniam autem citius, si permiserit Dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed uirtutem. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in uirtute. Et quid uultis? Veniam ad uos in uirga an in spiritu lenitatis? [15] Quid enim suberat? Auditur in uobis in totum fornicatio et talis fornicatio, qualis nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. Et uos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio uestrum qui tale facinus admisit? [16] Pro quo lugerent? Vtique pro mortuo. Ad quem lugerent? Vtique ad Dominum, ut quo modo auferatur de medio eorum, non utique ut extra ecclesiam detur (hoc enim non a Deo postularetur quod erat in praesidentis officio), sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam cadauer, quo captiuum, esset, immunditia inrecuperabili tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. [17] Et ideo, quomodo interim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi satanae in interitum carnis. Maledici enim eam sequebatur, quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur numquam in castra ecclesiae reuersura. [18] Videmus itaque hoc in loco diuisam apostoli seueritatem in quendam inflatum et in quendam incestum, in alterum uirga, in alterum sententia armatam: virga, qua minabatur, sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat quaque damnabat. [19] Certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione uirgae tremuisse, damnatum uero sub repraesentatione poenae perisse. Stat enim ille timens plagam, abiit ille luens poenam.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
