# de Pudicitia C18

Tertullian, de Pudicitia, C18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/C18

XVIII. [1] Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et ad indictionem omnis pudicitiae, saluo tamen loco ueniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando ueniae tempus cum damnatione <non> concurrat, quam excludit. [2] Sequebatur et hoc psychicos sapere, et ideo reseruauimus huic loco quae aperte ad communicationem ecclesiasticam causis eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt. [3] Nam et in prouerbiis Salomon, quae paroimi/aj dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili, moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, dolores et dehonestationes sustinet. Ignominia autem eius non abolebitur in aeuum. Plena enim zeli indignatio uiri non parcet in die iudicii . [4] Hoc si de ethnico putaueris dictum, certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: Excedite de medio eorum et separamini et immundum ne attigeritis. Habet statim in psalmis: Beatum uirum, qui non abierit in consilio impiorum nec in uia peccatorum steterit et in cathedra pestilentiae non sederit. [5] Cuius et postea uox: Non sedi cum consensu uanitatis, et cum inique agentibus non introibo, odiui ecclesiam male agentium et cum impiis non sedebo, et: Lauabo cum innocentibus manus meas et altare tuum circumdabo, Domine, ut solus plures, quoniam quidem cum sancto sanctus eris: Et cum uiro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruersus eris. [6] Et alibi: Peccatori autem dicit Dominus, ut quid tu exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? Si uidebas furem, currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. [7] Hinc igitur informatus et apostolus: Scripsi, inquit, uobis in epistola, non commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius mundi, et reliqua. Ceterum oportebat uos exire de mundo . [8] Nunc autem scribo uobis, si quis frater nominatur in uobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?) aut fraudator (quid enim tam propinquum ?) et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere , nedum eucharistiam; quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit consparsionem . [9] Item ad Timotheum: Manus nemini cito imponas neque communices delictis alienis. Item ad Ephesios: Nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae. [10] Et adhuc pressius: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, immo et reuincite ea. Quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est et dicere. [11] Quid turpius impudicitiis? Si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto magis et a fornicatore? Haec enim consultata sunt Christi ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet emundans lauacro aquae in uerbo et sistat sibi ecclesiam gloriosam non habentem maculam aut rugam, utique post lauacrum, sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga uetustatis ut uirgo, sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro uilitatis ut emundata.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
