Latin
C19
Tertullian, de Pudicitia C19
Not analysed yet
XIX. [1] Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Iohannes nescio quid diuersae parti subplaudere uideatur? Quasi in Apocalypsi manifeste fornicationi posuerit paenitentiae auxilium, ubi ad angelum Thyatirenorum Spiritus mandat habere se aduersus eum, quod teneret mulierem Iezabel, quae se propheten dicit et docet atque seducit seruos meos ad fornicandum et edendum de idolothytis. [2] Et largitus sum illi temporis spatium, ut paenitentiam iniret, nec uult eam inire nomine fornicationis. Ecce dabo eam in lectum et moechos eius cum ipsa in maximam pressuram, nisi paenitentiam egerint operum eius. [3] Bene autem quod apostolis et fidei et disciplinae regulis conuenit. Siue enim ego, inquit, siue illi, sic praedicamus . Totius itaque sacramenti interest nihil credere ab Iohanne concessum quod a Paulo sit denegatum. [4] Hanc aequalitatem Spiritus sancti qui obseruauerit, ab ipso deducetur in sensus eius. Haereticam enim feminam, quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in ecclesiam latenter introducebat et merito ad paenitentiam urgebat. [5] Cui enim dubium est haereticum institutione deceptum cognito postmodum casu et paenitentia expiato et ueniam consequi et in ecclesiam redigi? Vnde et apud nos, ut ethnico par, immo et super ethnicum, haereticus etiam per baptisma ueritatis utroque nomine purgatus admittitur. [6] Aut si certus es mulierem illam post fidem uiuam in haeresi postea exspirasse, ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici cui ueniam ex paenitentia uindices, sane agat paenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura. Haec enim erit paenitentia, quam et nos deberi quidem agnoscimus multo magis, sed de uenia Deo reseruamus.