Latin
C2.1
Tertullian, de Pudicitia C2.1
Not analysed yet
II. [1] «Ceterum Deus, inquiunt, bonus et optimus et misericors et miserator et misericordiae plurimus ,quam omni sacrificio anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam, salutificator omnium hominum et maxime fidelium. [2] Itaque et filios Dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes inuicem sicut et Christus donauit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. Domino enim suo stat quis uel cadit: tu quis es, ut seruum iudices alienum ? Dimitte, et dimittetur tibi. »[3] Talia et tanta sparsilia eorum, quibus et Deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis quam uigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae et Dei seueritatem intentent et nostram constantiam prouocent? [4] Quia etsi bonus natura Deus, tamen et iustus. Ex causa enim, sicut sanare nouit, ita et caedere, faciens pacem, sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur. Quod, et si ieiunauerint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum . [5] Et rursus: Et tu ne adoraueris pro populo et ne postulaueris pro his in prece et oratione, quoniam non exaudiam in tempore, quo inuocauerint me, in tempore adflictionis suae . [6] Et adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraueris pro populo isto et ne postulaueris misericordiam consequi eos et ne accesseris pro bis ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes et adflictationem suam offerentes Deo. [7] Deus enim zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: Tacui, numquid et semper tacebo et sustinebo ? Quieui uelut parturiens, exsurgam et arescere faciam . Ignis enim procedet ante faciem ipsius, et exuret inimicos eius ,non solum corpus, uerum et animas occidens in gehennam. [8] Ceterum iudicantibus quomodo Dominus comminetur ipse demonstrat: Quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis . Ita non prohibuit iudicare, sed docuit. [9] Vnde et apostolus iudicat et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur. Adiciens enim inquit: Vt quid mihi eos qui foris sunt iudicare ? [10] Dimittis autem, ut dimittatur tibi a Deo. Delicta mundantur, quae quis in fratrem, non Deum admiserit. Debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur.