# de Pudicitia C6

Tertullian, de Pudicitia, C6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/C6

VI. [1] Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias. [2] Vetera enim transierunt secundum Esaiam, et nouata est iam nouatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae usque ad Iohannem secundum Dominum. [3] Nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. Onera enim legis usque ad Iohannem, non remedia. Operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. Libertas in Christo non fecit innocentiae iniuriam. [4] Manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis ueritatis castitatis iustitiae misericordiae beneuolentiae pudicitiae. In qua lege beatus uir qui meditabitur die ac nocte . De qua idem Dauid rursus: Lex Domini inuituperabilis, conuertens animas; iura Domini directa, oblectantia corda; praeceptum Domini longe lucens, inluminans oculos . [5] Sic et apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum ; utique: Non moechaberis. Sed et supra: Legem ergo euacuamus per fidem? Absit, sed legem sistimus , scilicet in his quae et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. [6] Pro « non moechaberis », « qui uiderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde suo », et pro « non occides » « qui dixerit fratri suo Racha, reus erit gebennae ». Quaere, an salua sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
