Latin
C7
Tertullian, de Pudicitia C7
Not analysed yet
VII. [1] A parabolis licebit incipias, ubi est ouis perdita a Domino requisita et humeris eius reuecta. Procedant ipsae picturae calicum uestrorum, si uel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione conliniet. [2] Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi quae prouocantur [id est ad ea quae prouocant]. Prouocauit, ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem Dominum et cum illis de uictu communicantem indignati mussitabant. [3] Ad hoc Dominum pecudis perditae restitutionem, cui alii configurasse credendum est quam ethnico perdito, de quo agebatur, non [de] Christiano, qui adhuc nemo? Aut quale est, ut Dominus quasi cauillator responsionis omissa specie praesenti, quam repercutere deberet, de futura laboret? [4] Sed «ouis proprie Christianus et grex Domini ecclesiae populus et pastor bonus Christus et ideo Christianus in oue intellegendus, qui ab ecclesiae grege errauerit. »[5] Ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem respondisse uis Dominum, sed ad tuam praesumptionem? Et tamen ita eam uindicare debebis, ut neges in ethnicum competere, quae in Christianum existimas conuenire. [6] Dic mihi, nonne omne hominum genus unus Dei grex est? Nonne uniuersarum gentium idem Deus et Dominus et pastor est? Quis magis perit a Deo quam ethnicus, quamdiu errat? Quis magis requiritur a Deo quam ethnicus, quando reuocatur a Christo? [7] Denique antecedit hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis fiunt nisi prius perditi et a Deo requisiti et a Christo reportati. Ita etiam hunc ordinem seruari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur, in quibus prius.