# de Pudicitia C9

Tertullian, de Pudicitia, C9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-pudicitia/C9

IX. [1] Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec ualde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caueamus. [2] Quare centum oues? Et quid utique decem drachmae? Et quae illae scopae? Necesse erat, qui unius peccatoris salutem gratissimam Deo uolebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret; necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. [3] Huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a ueritate. Sunt autem, quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur, cui exemplum procuratur. [4] Et duo utique filii illuc spectabunt, quo et drachma et ouis. Quibus enim cohaerent, eandem habent causam, eandem utique mussitationem Pharisaeorum erga commercium Domini <et> ethnicorum. [5] Aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit uectigal pendens ex filiis Israel. [6] Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud Dominum, nisi extraneum, uendentium ipsius caeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. [7] Sed unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores id est publicanos, alios ex natura id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. Ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans uictum, sed cum ethnicis, quorum mensam Iudaica disciplina depellit. [8] Nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. Non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. Totum autem statum salutis in tenore disciplinae constitutum subuerti uidemus ea interpretatione, quae ex diuerso adfectatur. [9] Nam si Christianus est qui acceptam a Deo patre substantiam utique baptismatis, utique Spiritus sancti et exinde spei aeternae longe euagatus a patre prodigit ethnice uiuens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) seruitium suum tradidit et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus curandis praepositus resipuit ad patrem reuerti, iam non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et elisa est uerissime hoc magis modo tota substantia sacramenti. [10] Quis enim timebit prodigere, quod habebit postea recuperare? Quis curabit perpetuo conseruare, quod non perpetuo poterit amittere? Securitas delicti etiam libido est eius. [11] Recuperabit igitur et apostata uestem priorem, indumentum Spiritus sancti, et anulum denuo, signaculum lauacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro, de quo indigne uestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum spoliati. Plus est igitur, si nec expedit in Christianum conuenire ordinem filii prodigi.

---

Tertullian, de Pudicitia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.pudicitia.shtml.
