# de Resurrectione Carnis C54

Tertullian, de Resurrectione Carnis, C54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-resurrectione-carnis/C54

LIV. [1] Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud apud apostolum positum est, Uti devoretur mortale a vita, caro scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis adripiunt, quasi non et bilem et dolorem devorare dicamur, id est abscondere et tegere et intra nosmetipsos continere. [2] Denique cum et illud scriptum sit, Oportet mortale hoc induere immortalitatem, ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. [3] Ergo et mors, inquis, salva erit cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intelleges. Aliud enim mors et aliud mortale: aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. [4] Denique et scriptum est quod necesse est mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit? Dum devoratur a vita. Quomodo devoratur a vita? Dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam. Ceterum mors merito in interitum devoratur quia et ipsa in hoc devorat. [5] Devoravit, inquit, mors invalescendo: et ideo devorata est in contentionem: Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.

---

Tertullian, de Resurrectione Carnis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.resurrectione.shtml.
