# de Virginibus Velandis C12

Tertullian, de Virginibus Velandis, C12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/de-virginibus-velandis/C12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/de-virginibus-velandis/C12

XII. [1] Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne; haec sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone velamen extrinsecus habenti tegumen intrinsecus; tegantur etiam superiora, cuius inferiora nuda non sunt. [2] Vis scire, quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, immature compressam in habitu mulieris et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu: facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur; tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. [3] Quid, quod etiam haec nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur? a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt vertunt capillum et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis apertam professae mulieritatem; [4] iam et consilium formae a speculo petunt et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolent, pallium extrinsecus iactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. [5] Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem, sed virgina r i volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes, quod toto suggestu profitentur.

---

Tertullian, de Virginibus Velandis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.virginibus.shtml.
