Latin · ~6 min
C6
Tertullian, de Virginibus Velandis C6
Not analysed yet
VI. [1] Videamus nunc, si et apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observat, sexui deputans illuc, sic mulierem vocans virginem Mariam quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim ad Galatas: Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere, quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. [2] Agnosco et angelum Gabrielem ad virginem missum; sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres. Sciebat et angelus mulierem etiam virginem dici. [3] Sed et ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est, quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo mulierem pronuntiatam; 'desponsata enim quodammodo nupta'. Tamen inter quodammodo et verum satis interest, dumtaxat hoc in loco; nam alibi ita sane habendum est. [4] Nunc vero non quasi iam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus feminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam; illud enim praeiudicet necesse est, a quo forma descendit. [5] Ceterum quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur, ut ideo mulier dicta sit Maria, non qu a femina, sed qua maritata, iam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata, quae virgo esse desierit hoc nomine; quod si ex virgine natus est, licet ex desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem, etiam integram dici. [6] Hic certe nihil prophetice dictum videri potest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus nominarit dicendo factum ex muliere ; non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est virum passam, sed illam, quae erat praesens, quae erat virgo et mulier vocabatur.