Latin · ~11 min
C9
Tertullian, de Virginibus Velandis C9
Not analysed yet
IX. [1] Videamus nunc, an, sicut naturae et causae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectent. [2] Non permittitur mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere nec tinguere nec offerre nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem sibi vindicarent. Quaeramus, an aliquid horum virgini liceat. [3] Si virgini <non> licet, sed in omnibus eadem condicione subicitur et necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit, quod omni feminae non licet? Quid praerogativae meretur adversus condicionem suam? [4] Si qua virgo est et carnem suam sanctificare proposuit, idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat? Potuit dignius honorari aliqua praerogativa virilis aut gradus aut officii. [5] Plane scio alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in ecclesia denotaretur, virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit, utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur. [6] Sed ea auctoritate illic sedet intecta qua et virgo; ad quam sedem praeter annos sexaginta non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres et quidem educatrices filiorum, scilicet ut experimentis omnium affectuum structae et facile norint ceteras et consilio et solacio iuvare et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae femina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est, X. [1] sic nec de aliquibus insignibus. Ceterum satis inhumanum, si feminae quidem per omnia viris subditae honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii caeco bono suo incedant, nihil gestantes, quod et ipsos faceret illustres. [2] Debebunt etiam et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum aut stropulos barbarorum aut cicadas Atheniensium aut cirros Germanorum aut stigmata Britonum; aut ex diverso fiat: capite vela t i in ecclesia lateant. [3] Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset, quorum quanto sexus avidior et calidior in feminas, tanto continentia maioris ardoris laboratior ideoque dignior omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est dignitas. [4] Non enim et continentia virginitati antistat sive viduorum sive qui ex consensu contumeliam communem iam recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, at continentia vero virtute; non concupiscendi, cui concupiscendo inoleveris, grande certamen est; cuius autem concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus. [5] Quomodo ergo non magis viris aliquid tale deus in honorem subscripsisset vel quia familiariori scilicet imagini suae vel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis feminae.